- LODIX
- LODIXlecti operimetum. Mart l. 14. Apoph. Epigr. 148. cuius Epigraphe Lodices:Nudo stragula ne toro parerent;Iunctae nos tibi venimus sorores.Lodices enim geminae et coeuntes adhibebantur, ad operiendum lectum cum stragulis. Ed et quoties in campo vel gymnasio sese exercebant Vett. cetera nudi, pudorem campestri velabant: aut si corporeinfirmiori erant, gausapam, vel pallam, vel lodiculam, vel sabana sumebant, uri de Aug. legimus apud Suetineo c. 83. Nibil aliud quam vectabatur et deambulabat: ita ut in extremis spatiss subsultim decurreret, segestri vel lodiculâ involutus. Ubi Lodix et segestre iunguntur. quia ambo ad lectorum supellectilem pertinent. Vide Casaub. ad loc. De Lodicibiss, loco valli, per ludibrium obtentis, ab Helvetiis, cum Novariae in Italia a Gallis obsessi, muros tormentorum vi iam disiectos vidissent, Paul. vide Iov. Hist. etc. Nomen an a lavando, quod saepe lotae; an a ludis, quasi ludices quod qui de ludi i. e. theatri prostibulo egrediebantur Iuvenes, harum velamento caput et faciem tegerent, ne lupanar ingressos palam fieret? vide Chr. Becmann. de Orig. Ling. Lat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.